Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.62 Cic. Rep. 1.64 () >>Cic. Rep. 1.66

1.63 Est vero, inquit Scipio, in pace et otio; licet enim lascivire, dum nihil metuas, ut in navi ac saepe etiam in morbo levi. Sed ut ille, qui navigat, cum subito mare coepit horrescere, et ille aeger ingravescente morbo unius opem inplorat, sic noster populus in pace et domi imperat et ipsis magistratibus minatur, recusat, appellat, provocat, in bello sic paret ut regi; valet enim salus plus quam libido. Gravioribus vero bellis etiam sine collega omne imperium

-- --

nostri penes singulos esse voluerunt, quorum ipsum nomen vim suae potestatis indicat. Nam dictator quidem ab eo appellatur, quia dicitur, sed in nostris libris vides eum, Laeli, magistrum populi appellari. [Note] Video, inquit. Et Scipio: Sapienter igitur illi veteres

ch. 411.64

iusto quidem rege cum est populus orbatus, 'pectora diu tenet desiderium', sicut ait Ennius, 'post optimi regis obitum'; simul inter
Sese sic memorant: 'o Romule, Romule die,
Qualem te patriae custodem di genuerunt!
O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum!'
Non eros nec dominos appellabant eos, quibus iuste paruerunt, denique ne reges quidem, sed patriae custodes, sed patres, sed deos; nec sine causa; quid enim adiungunt? Tu produxisti nos intra luminis oras.
Vitam, honorem, decus sibi datum esse iustitia regis existimabant. Mansisset eadem voluntas in eorum posteris, si regum similitudo permansisset, sed vides unius iniustitia concidisse genus illud totum rei publicae. [Note] Video vero, inquit, et studeo cursus istos mutationum non magis in nostra quam in omni re publica noscere.

ch. 42



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.62 Cic. Rep. 1.64 () >>Cic. Rep. 1.66

Powered by PhiloLogic